BULEUTAE

BULEUTAE
BULEUTAE
in civitatibus olim Graeciae Asiaeque, Senatores et Decuriones quibusdam fuisse videntur, confusâ utriusque linguae proprietate. Certe Decuriones fuisse hinc firmat Anton. Augustinus l. sing. ad Modestinum, quod Iustinianus, cum duas Constitutiones de eadem re Graece et Latine scripsisset, alterâ Decuriones, alterâ Βουλευτὰς, appellet: l. 2. §. coetera Cod. de vet. iure enucl. Sic Plin ad Traianum, l. 10. Ep. 113. de Buleutis Bithyniae scribit, cui Traianus Ep. 114. de Decurionibus rescribit. Senatores vero a Modestino συγκλητικοὶ dicuntur c. 15. de excus. leg. Spadonem de excus. Subscribit sententiae Augustini Cuiacius l. 1. ff. de excus. differentiam inter Decuriones et Senatores eruens, ex l. 15 ff. eod. tit. et l. καὶ οἱ μὴ βουλευτὰ, de Tutor. et Curator. datis, coniuncto §. 1. d. l. 15. Interim non inficiandum, Curiam et Senatorum et Decurionum fuisse. Cum enim Decuriones, ut Pomponius ait, l. pupillus §. decur. de verb. signif. ex eo dicti sint, quod initiô, cum coloniae deducerentur, decima pars colonorum Concilii publici gratiâ conscribi solita sit et nihil Decuriones in coloniis aut municipiis a Senatoribus Romanis differrent, Novell. 38. mirum non est, si in re simili similibus nominibus uterentur. Vide Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. De Iure Buleutarum, Alexandrinis a Severo Imperatore concesso, diximus supra, ubi de hac urbe.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • BULVIXAN — buleutae vixit annos …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • HONORARIUM — est, quod Magistratibus aut eorum ministris solvitur, honoris potius, quam necessitatis causâ, unde etiam nomen habet, nec exigi debet aut peri, sed accipi, si offeratur, Connan. l. 14. c. 15. n. 7. Etiam sic dicebatur, quod olim Consulibus, in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BUL — buleuta, buleutae, Bulla, Bullensium …   Abbreviations in Latin Inscriptions

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”